Evangelium Secundum Marcum*

Caput 13: Versus 10

Et in omnes gentes.ID.Quia noverat Dominus corda discipulorum de perditione suae gentis tristanda, hoc modo consolatur, ut sciant amissis Judaeis se socios regni coelestis ex toto orbe habituros. Sicut enim ecclesiasticae historiae testantur multo ante excidium Judaeae, omnes apostoli ad praedicandum Evangelium per totum orbem sunt dispersi, exceptis Jacobo Zebedaei, et Jacobo fratre Domini, qui prius in Judaea pro verbo Evangelii sanguinem fuderunt.
(* Traductions européennes)